802. Momus Iudex Iovem Neptunumque et tertiam insuper Minervam contendisse ferunt inter se quis pulchram aliquam rem faceret. Facit Iuppiter animal pulcherrimum, hominem; Pallas hominibus domum; Neptunus taurum. Iudicem sibi Momum elegerunt (adhuc enim inter Deos habitabat) qui, prae nativa indole cunctos odio prosequens, principio statim taurum culpavit quod oculis inferiora non gestaret cornua - ita enim recte cernens iceret; hominem, quod pectus illi non esset valvis instructum et adapertile ut proximum inspiceret quid agat consilii; domum, quod ferreae fundamentis non subiicerentur rotae, aliis idoneae locis permutandis, cum domini abirent peregre. Tenta facere aliquid, nec iudex sedeat invidia; Momo nil omnino placitum est.