800. Ceres et Rusticus Impetraverat a Cerere rusticus quidam, ut triticum absque aristis nasceretur, ne metentium triturantiumque manus laederet. Quod ubi maturuit, a minutis avibus depastum est. Tum rusticus “Quam digna,” inquit, “patior, qui, parvae commoditatis causa, emolumenta quam maxima perdidi.”