798. Apollo et Vir Facinorosus Quidam vir facinorosus se contulit Delphos, tentaturus Apollinem, sub pallio habens passerculum quem pugno suo tenebat. Et accedens ad tripodas, eum interrogabat, dicens, “Quod in mea dextra habeo, vivitne, an est mortuum?” (prolaturus passcerculum vivum, si ille respondisset mortuum; rursus prolaturus mortuum, si respondisset vivum, etenim statim eum occidisset clam sub pallio priusquam proferret). At Deus, hominis calliditatem subdolam intellegens, dixit, “O consultor, utrum mavis facere facito - etenim est penes te - et proferto sive vivum, sive mortuum, quod habes in tuis manibus.” Haec fabula innuit nihil latere neque fallere mentem divinam.