795. Prometheus et Homines Prometheus, Iovis imperio parens, homines et bruta finxit. Iuppiter vero, cum bruta multo plura illis esse videret, ei praecepit ut, bruta nonnulla destruens, inde alios homines efformaret. Hinc dum ille mandatum exsequitur, accidit ut nonnulli forma quidem essent humana, mente vero et animo prorsus ferino.