794. Prometheus et Epimetheus Cum fabricari in loco subter terram secretiore homines coepisset Prometheus, occupato quondam aliis illo rebus, venit in officinam frater ipsius Epimetheus et, conspectis operibus institutis, coepit et ipse, imitando fraternas effigies, aliquid formae humanae de luto componere. Quibus inter alias quas absolverat Prometheus, postea animatis etiam ipsis, magna fuit inter haec duo genera differentia, sicut et inter eorum posteritatem manet. Nam Promethei soboles acris est et prudens et sagax; Epimethei iners, stolida incogitans.