793. Prometheus et Manticae Duae De deis unus Prometheus fuit, et de primoribus etiam. Illum finxisse ferunt dominum animantium ex humo hominem, cui duas suspendisse dicunt manticas humanis refertas malis, anticam alienis, propriis posticam, eamque multo ampliorem. Idcirco homines in aliorum malis cernunt acutum, quae autem habent domi nesciunt.