792. Minerva et Olea Divi olim legebant sibi quisque arborem. Quercum sibi legit Iuppiter; myrtus Veneri placuit; laurus Phoebo; Herculi populus. Minerva, rem admirata, “Cur,” inquit, “steriles arbores in tutelam sumitis?” Causam Iuppiter dixit, “Scilicet indignum deo est tutelam suam fructu vendere.” “Mihi quidem,” respondit Minerva, “olea gratior est propter fructum.” Tum Pater deorum atque hominum “O nata,” inquit, “merito sapiens esse diceris. Stulta enim est gloria, nisi id, quo gloriamur, utile est.”