790. Minerva et Naufragus Dives quidam Atheniensis olim cum aliis nonnullis navigabat. Tempestate autem ingenti exorta, subversaque navi, reliqui omnes se natatu servarunt. Sed Atheniensis, subinde Minervam invocans, sescenta ei promittebat si ex undis eriperetur, cum adnatans ex naufragis unus “Cum Minerva,” inquit, “tu quoque manus move.” Qui in calamitates incidere, necesse est pro se laborare, ac deinde Deum quoque, ut auxilium afferat, invocare.