789. Mercurius et Canis Stabat in via Mercurius quadrangularis, imus cui subiacebat lapidum acervus. Accedens canis “Primum, salve,” inquit, “Mercuri; tum inungere te volo, nec sic Deum praeterire eumque palaestritam.” Cui Deus, “Si mihi hocce, quod adpositum est, non linges oleum, nec imminxeris mihi, gratiam habebo tibi. Neque me amplius honorare velis.”