788. Mercurius et Viator Viator, longum iter ingressus, Mercurio, si quid invenisset, se dimidium oblaturum votis promisit. Cum autem in peram amygdalis dactylisque refertam forte incidisset, eam laetus capit, nummos ibi inesse arbitratus. Sed, ea excussa, nihil aliud quam amygdalas dactylosque adinvenit. Quibus omnibus comesis, amygdalarum cortices et dactylorum nucleos collegit et in ara, quae ibi forte aderat, collocavit, aiens, “Habes, O Mercuri, quod votis promisi; interiora enim et exteriora inventae a me rei obtuli tibi.” Fabula avarum respicit, qui ad avaritiae suae cupiditatem explendam Deos quoque decipere conatur.