786. Mercurius et Statuarius Mercurius, scire volens quanto in pretio apud homines esset, forma hominis induta, in statuarii officinam se contulit. In qua statuam Iovis conspicatus, eum, quanti ipsa veniret, interrogavit. Cui cum statuarius drachma dixisset, risit Mercurius et “Quanti,” inquit, “hoc Iunonis simulacrum?” Pluris illo dicente, Mercurius, sua quoque statua ibi visa, maximam de se ratus, utpote nuntio Deorum lucrique praeside, apud homines rationem haberi, quanti eam venderet ab artifice petiit. Tum statuarius “Si illas emeris,” inquit, “hanc tibi auctarium dabo.” Hominem inanis gloriae studio captum fabula respicit, qui nullo in pretio est apud ceteros.