785. Mercurius et Terra Iuppiter hominem et feminam cum finxisset, Mercurio praecepit ut eos in Terram deduceret locumque indicaret ubi effodientes opes plurimas reportarent. Mandata exsequente Mercurio, Terra primo quidem impediit. Ut vero Mercurius, Iovem hoc aiens mandasse, ad id coegit, “Fodiant licet,” Terra ait, “quantum libuerit; cum fletu enim et eiulatu cuncta reddent.”