783. Mercurius et Piscatores Ad nauseam usque saturi testudinum carne piscatores, cum etiam multum adhuc illius superesset, forte praetereuntem Mercurium ad suas epulas invitant. Qui, non ignarus, quippe deus, quo animo vocaretur, iussit suas ipsos testudines vel edere vel vomere, neque post sua demum fastidia convivas quaerere.