782. Mercurius et Mulieres Duae Mulieres olim duae Mercurium receperant hospitio inliberali et sordido, quarum una in cunis parvum habebat filium, alteri quaestus meretricius placebat. Ergo ut gratiam referret officiis parem, Mercurius abiturus et iam limen excedens ait, “Deum videtis; tribuam vobis protinus quod quaeque optarit.” Mater suppliciter rogat ut, quam primum, barbatum videat natum suum; moecha rogat ut quidquid tetigerit sese sequatur. Volat Mercurius; intro redeunt mulieres. Barbatus infans, ecce, vagitus ciet. Forte cum meretrix id rideret validius, umor (ut fieri solet) nares replevit; emungere igitur se volens, nasi longitudinem manu prendit traxitque ad terram, et ipsa, aliam ridens, ridenda extitit.