778. Iuppiter et Fundus Rusticus quondam fundum colendum ab Iove conduxit hac lege ut ad ipsius nutum summus Iuppiter plueret, serena faceret, et auras mitteret. Ita deinde sedulo fundum colebat, Deo aera exhibente ad imperata nunc favoniis citum, nunc uvidum, nunc sudum. Sed seges sterilis aristis vanis rustici spem elusit. Subrisit Iuppiter et ait, “Vides, agricola bone, quid profecerint abs te institutus annus, me tibi semper parente. Nunc si placet, videamus annum hunc proximum. Tu arato, sarrito, occato ut soles; me sine regere et arbitrio meo ventos ciere, et nubilum sudumque dare. Quam mea ratio tuae praestet faxo videas.” Haec Iuppiter. Cui cum adnuisset rusticus, anno insequenti versus temporum ordo horrea vacua replevit. Omisit homo Deo praescribere, et cuncta quae ille praestat boni consulit.