777. Iuppiter et Bubulcus Bubulcus amiserat vitulum de armento quod custodire debebat. Tum ille silvas et solitudines omnes obibat et requirebat vitulum. Sed, multa opera et labore magno nequicquam asumpto, votum Iovi fecit se haedum illi caesurum, si esset sibi fur ostensus qui vitulum rapuisset. Ibi forte delatus in saltum, videt leonem a quo mandebatur vitulus. Ad cuius conspectum ingenti formidine percitus, bubulcus “Magne,” inquit, “Iuppiter, reperto vituli fure, haedum me tibi ex voto debere confiteor, sed nunc opimum bovem a me accipe, et ex illius vi atque unguibus me eripe.”