775. Iuppiter et Dolium Iuppiter, in dolio cum cuncta collegisset bona, id operuit et collocavit apud hominem. Homo autem ille, impotens sui et scire gestiens quid ibi lateret, operculo amoto, bona permisit abire Deorum ad domos, illucque volare, ac procul a terris sursum fugere. Sola autem remansit Spes, quam impositum repressit operculum. Idcirco Spes mortalibus adest sola ac fugitivorum unumquodque bonorum pollicetur se tradituram esse nobis.