773. Iuppiter et Serpens Cum Iuppiter nuptias celebraret, animalia cuncta, suis quaeque pro viribus, ei munera obtulerunt. Serpens itaque, rosam decerptam ore ferens, ad Iovem accessit, qui simul ac eum vidit, “Ceterorum,” inquit, “omnium dona excipio, sed tuo ab ore nihil prorsus sumo.” Fabula docet improborum gratias esse timendas.