771. Iuppiter et Canes Canes legatos olim misere ad Iovem, meliora vitae suae tempora oratum. Tum vero, ut viderunt Iovis magni vultum, timentes, totam regiam concacarunt. Iuppiter magnus vetet illos dimitti; interea canes mirati sunt sibi legatos non reverti. Aestimantes aliquid turpe commissum a suis et timentes ne rursus aliquid simile accidat, odore multo canibus anum replent. Mandata dant; legati mittuntur; statim abeunt. Aditum rogantes, continuo impetrant. Tum consedit Deorum Genitor maximus quassatque fulmen; omnia tremere coepere. Canes repente cacant, odore cum merdis mixto. Ita etiam nunc canes legatos suos exspectant, et si quis videt canem novum venire, culum olfacit.