767. Iuppiter et Vulpes Versutiam et prudentiam vulpis admiratus Iuppiter, imperium ei in ceteras feras tradidit. Scire autem cupiens an, mutata Fortuna, commutasset etiam tenacitatem, in lectica dum vulpes vehitur, crabronem ante eius oculos demisit. Illa, continere sese non potens, e lectica confestim desiliens, eum praetervolantem turpiter comprehendere conata est. Iuppiter vero, ei succensens, ordini priori rursus reddidit. Improbi homines etiamsi ad dignitates maximas evecti sint, naturam non tamen mutant.