766. Iuppiter et Apollo Iuppiter et Apollo de iaculandi arte contendebant. Phoebus itaque cum arcum intendisset sagittamque emisisset, Iuppiter tantum spatii uno gressu confecit quantum Apollinis emissa sagitta. Sic qui cum praestantioribus contendunt, non modo eos non assequuntur, sed et risum pariunt sibi.