765. Remi et Clavus Remi quondam clavum increpare coeperant; dictitabant hanc inertiam eius esse quod, verberandis fluctibus, abstineret et staret semper fixus. Dum sic tumultuantes obstrepunt, ratis appropinquavit ad saxa quaedam occulta. Remi damnum sentiunt; unus et mox alter, et mox tertius illiditur. At clavus, motu levi reflexus, ratem omni periculo liberat, et “Discite,” inquit, “quam non sint inutiles qui providentes rem publicam gubernant.”