764. Navis et Nauta Navis, onere imposito, cum ingemisceret, nautam rogavit ut ipsam levaret antennis suis, rudentibusque, armamentisque ceteris, dictitans sic omnem cursum magis celerem sibi et expeditum fore. At ille “O stulta, quid petis?” ait; “maxime iuvabit id quod impedimentum putas.” Fabella quorumdam hominum stultitiam notat, qui, dum volunt sese liberos praestare, res abiudicant maxime sibi utiles.