763. Ollae Duae Duae ollae stetere in ripa; altera erat lutea, altera aerea. Utramque tulit vis fluvii. Luteae collisionem metuenti, respondit aerea ne quid timeat; sese enim, ne collidantur, satis curaturam. Tum altera “Seu me,” inquit, “tecum seu te mecum flumen colliserit, cum meo utrumque fiet periculo. Quare certum est a te separari.” Satius est vivere cum socio pari quam cum potentiori. A potentiori enim potest esse periculum tibi, non illi a te.