762. Lima et Serpens Serpens quidam in vicini sui tabernam ingressus esse dicitur ut cibum peteret, neque quicquam quod roderet invenisse, nisi limam. “Te miserum,” inquit haec, “atque inscium! Quidnam tibi vis? Duriorem quam te rem adgrederis. Prius omnes tibi dentes, stultissime, ruperis quam mihi vel minimum abrades. Sola vetustas me exedet.”