761. Vectis et Murus Murus, violenter a vecte concussus, “Quid ita,” aiebat, “me exagitas, nulla a me offensus iniuria?” At vectis “Non ego,” inquit, “huiusce rei causa sum, sed qui validis ictibus me retro impellit.”