760. Vomeres Duo Vomer iacebat, penetrabili rubigine obsitus ut ea paene adesum diceres. Aliquando vomerem alterum, fratrem suum, de massa eadem, opificis eiusdem manu procusum, post labores solitos ex agro reductum adspexit, nitentem et splendidum, et “Unde, frater, quaeso,” inquit, “sic nites, sic splendes?” Ille “Bonum quod vides in me,” ait, “exercitatio id omne mihi dedit.”