758. Gladius in Via Iacens Gladium viator invenit in via, dum ambulat, iacentem, quem interrogavit, "Quis te perdidit?" Cui tale contra responsum dedit, "Me quidem unus, ego vero multos."