757. Turbo et Puer Puer, dum turbinem exercet verbere torto, "Cur te pulsare cogor," inquit, "ut motu idoneo agitere?" Turbo respondet, "Statim iners iacerem, nisi plagae animos darent." Multis necesse est vexari ne torpeant.