756. Lyra et Homo Homo rudis, asper, horridusque, et musicae plane imperitus, in lyram forte incidit. Statimque digitis protervis ausus est chordas tinnulas increpare. Illae sonos tali artifice dignos, ineptos scilicet, et miserabiles reddidere. Tum indignatio gravis in eius animum subiit et “Quales,” inquit, “esse iudices dicam, qui contendunt te, O inepta, locum nec ultimum habere inter organa suavissima?” “Si me,” lyra refert, “uti nosses, tu quoque, pignore quovis, id ipsum contenderes.”