753. Cera Lateri Invidens Cera, videns se mollem et tractabilem, nimis dolebat conditionis suae vicem cupiebatque lateris cocti soliditate donari. Quod ut consequeretur, iecit se in fornacem ardentem. Sed, momento liquefacta et igne consumpta, documento fuit quemque in suo statu manere debere nec appetere quod sibi a Natura fuit negatum.