751. Membra et Venter Membra quondam dicebant ventri, “Nosne te semper ministerio nostro alemus, dum tu summo otio frueris? Hoc non diutius faciemus.” Dum igitur ventri cibum subducunt, corpus debilitatum est, et membra sero invidiae suae paenituit.