750. Fontes Duo Fontes duo erant, eodem monte prognati; forte unus ad laevam exsilit et pratum in infinitam magnitudinem diffusum adspicit et inquit, “O frater mi, vale! Huc sequor quo haec nova rerum species iucunda vocat.” Hinc simul diversus abit et pratum petit; dum eius pulchritudinem variam late percurrere vult, in rivulos plures se dividit, at exhaustus solum avidum satiat et inter florum delicias tristes perit. Alter interea, prudentior, alveo se continens, eodem labitur quo semel receptus est. It quidem inter asperas cautes et cursus habet difficiliores et parum gratos. At nihil sui amittit; immo, e collibus propinquis catervam aquarum decidentem recipiens, suas auget. Mox etiam ad ipsum hinc inde rivi confluunt et fit amnis ingens, ipse qui rivus fuit.