749. Amnis et Fons Amnis quidam suum conviciis fontem lacessebat ut inertem, quod immobilis staret nec ullos haberet pisces. Se autem plurimum commendabat, quod optimos crearet pisces et per valles blando murmure serperet. Indignatus fons in amnem velut ingratum undas repressit. Tunc amnis, et piscibus et dulci sono privatus, evanuit. Haec fabula eos notat, qui bona quae agunt sibi arrogant, non Deo attribuunt, a quo ceu largo fonte nostra bona procedunt.