747. Mare et Fluvii In unum convenerant fluvii, mare ut accusarent quod se, simul atque eius intrassent aquas, dulces quamvis essent et potui apti, falsos et ad bibendum redderet inutiles. Quae mare cum audiisset, aegre ferens innoxium se culpari, “Nolite,” inquit, “aquas intrare postea meas, ne corrumpamini sale.”