746. Mare et Agricola Cernens agricola navem, refertam nautis, iam se primum incurvis tinguentem fluctibus, “O pelagus,” inquit, “utinam fuisses numquam secatum rate, immisericors elementum inimicumque mortalibus!” Audivit mare, voceque sumpta muliebri, “Ne me calumnieris,” inquit, “equidem malorum omnino vobis non sum illorum causa, sed auctores venti, quorum ego iaceo media. Quibus absentibus, si me spectes ac naviges, me tua mansuetiorem terra praedicabis.” Res plurimas, quae sunt bonae, prava ingenia in peius vertunt, ita ut videantur malae.