745. Luna et Mater Luna matrem quondam fertur orasse suam ut sibi vestem texeret convenientem corpori suo. Cui illa responderit peti a se rem quam praestare nequeat, quod nulla vestis eius corpori convenire posse videatur, quae modo plena esset et globosa, modo velut in orbem dimidiari, modo quasi in circulum extenuari, postremo etiam excavari et evanescere soleat.