743. Phoebus et Terra Sol Deus, scilicet qui dicitur Phoebus, accepta uxore, genuit alium Solem. Cum autem multi gauderent eo quod duos Soles haberent, Terra lugebat, et mirabantur alii, quaerentes a Terra cur non gauderet. Quibus Terra respondit, “Unus Sol solus iam aliquando siccabat me quod fructificare non poteram; quanto magis duo Soles me siccabunt et sterilem reddent!” Quam fatui qui exsultant dum filii nascuntur dominis suis! Non enim gaudendum est de dominorum pluralitate.