741. Sol et Ventus Sol et Aquilo certabant uter sit fortior. Conventum est experiri vires in viatorem, ut palmam ferat qui excusserit viatoris manticam. Boreas horrisono turbine viatorem aggreditur. At ille non desistit, amictum gradiendo duplicans. Assumit vices Sol qui, nimbo paulatim evicto, totos emolitur radios. Incipit viator aestuare, sudare, anhelare. Tandem progredi nequiens, sub frondoso nemore, obiecta mantica, resedit, et ita Soli victoria contingebat.