740. Sol et Stellae Stellae certabant de principatu; suum quaeque splendorem laudabat. Dum certant, apparet sol; omnes evanescunt.