739. Sterquilinium et Poma Forte sublatum cum pomis sterquilinium subita aquarum eluvione fluitabat in eo loco ubi dudum iacuerat. Tum se illud et in aquis vehi et ferri cum pomis praeclarum existimans, “Quam scite nos,” inquit, “poma natamus.” Sed paulo post, umiditate dissolutum, in aquis evanuit.