738. Rosa et Amarantus Iuxta rosam enatus fuerat amarantus. Hanc ergo ille admiratur et beatam praedicat, quae aspectu adeo pulchra esset, hominibusque pariter ac diis honorata, non minus ob odorem quam formam. Cui illa, “Ego quidem, O amarante, ad breve tempus floreo vivoque, et licet me nemo decerpet, mea tamen species decora cito interit; tuae vero venustatis elegantia perennis semperque eadem.”