737. Spica Glorians Cum agricola falcem messibus iam pararet, spica caput erectum ad auras tollebat. Hinc gloriatur, et sorores ceteras, humum spectantes curvo capite, despicit. Quarum una ait, “Si tibi, ut nobis, granis refertum esset, hoc caput non ita tolleres.” Superbia in capite vacuo laxe habitat.