735. Vitis et Hircus Cum vitis pampinos ederet, eos arrodebat hircus. Quod dum faceret, ita eum increpat vitis, “Cur tu mea folia carpis? Nonne satis superque herbarum?” Cum autem vitem depascere pergeret hircus, “Quantum potes,” inquit vitis, “mihi noceto; ego tamen vini tantum tulero, quantum, te mactato, ad libandum diis satis fuerit.”