733. Iuncus et Canis Contigit quod canis voluit facere rusticitatem suam super congregationem scirporum, et unus iuncus bene stimulavit posteriora ipsius. Et canis recessit longius et super iuncos latravit. Dixit iuncus, “Melius volo quod latres me a longe quam coninquines me de prope.”