732. Harundo et Avicula Harundo aegre ferebat cum ceterae non solum arbores, verumetiam herbae, interdum nidos avium sustinerent, se eo honore privari. Rogavit ergo aviculam quandam ut ipsa nidificaret. Cui illa “Facerem,” inquit, “nisi instabilitati tuae diffiderem. Nolo enim filiorum meorum domum in fundamento tam instabili collocare.”