731. Harundo et Quercus Disceptabant de robore quercus et harundo. Quercus exprobrabat harundini mobilitatem et quod ea ad quamvis exiguam auram tremeret. Harundo tacebat. Paulo post, procella furit et quercum, quae ei resisteret, radicitus evellit; harundo autem, quae cederet vento, locum servat.