730. Rubus et Arbores Punica et malus arbores, de pulchritudine contendentes, in graves inimicitias et simultates inciderant, continuis sese conviciis mutuo exagitantes. Audiebat dissidentes rubus et, praeclaras arbores mutua sese lacerare ac proscindere maledicentia deplangens, accessit ad eas, modum reconciliationis si posset, positurus. “Nunquid satis,” inquit, “et plusquam satis decertatum est inter vos? Si vos, frugiferae et humano generi tam utiles, vos ipsas proscinditis, quid facient inimici vestri?” His et aliis in concordiam redeuntes, rubo gratias egerunt, inter se agnoscentes opem consiliumque vel ex humillimis et nullius momenti personis exspectari posse ac recipi, quia amicus nullus aestimandus est parvus.