729. Rubus et Ovis Pluvia imminebat; rubus sic ovem hortatus est, “Procellam non vides? Quid restitas? Huc celeriter in meos sinus te recipe, ne vellera tua tam nitida permadescant.” Bidens, diffidere cuiquam nescia, paruit et, ut frondibus rubi densis protegeretur, inter spinosa huius bracchia se condidit. Pluviam quidem vitavit at hospitis avari beneficium pretio magno constitit; quippe nullo modo abire iam potuit, quin lanae id omne relinqueret, quod ab improbis brachiis semel apprehensum fuisset. Fabula ad patronos rapaces pertinet.