728. Rubus et Vulpes Vulpes, cum sepem transiliret ac iam in praeceps casura esset, rubum, ut sibi auxilium ferret, apprehendit. At, eius pedes cum spinae transfigerent ipsaque graviter sauciaretur, ad eum conversa exclamavit, “Vae mihi miserae, quae, ut opem ferres, ad te confugi; tu vero me peius perdidisti.” Cui rubus “Errasti, amica,” inquit, “me apprehendere volens, qui omnes apprehendere soleo.” Fabula demonstrat ita quoque stultos eos esse homines qui ad eorum auxilium confugiunt quibus potius nocere natura insitum est.